- DIAETETAE
- DIAETETAEGraece Διαιτηταὶ, Lat. Arbitri, apud Athenienses erant, in quos litigatores de privatis contractibus, pro lubitu compromittebant: eorum sententiae standum erat, nec appellari poterat, vilegis: Ε῎ςται τὰκριθόντα, ὑπὸ τοῦ Διαιτητοῦ κύρια, Arbitri compromissi sententia rata esto, Vide Demosth. in Midiana et Lucian. Abd cato. Idem apud Romanos obtinebat, Quare stari debet, inquit Ulpian. l. 13. ad Edictum, sententioe Arbitri, quam de re dixerit: sive oequa, sive iniqua sit: et sibi imputet, qui compromisit Praeterea erant Arbitri apud Athen. sorte capti, quos Διαιτητὰς κληρωτοὺς vocavit Demosth. Hi sortito dabantur e singulis tribubus, sexagenariis non minores, integri vitae scelerisque puri: erantque numero quatuor et quadraginta e singulis tribubus sive in universum 440. Vide Ulpian. in Midian. Polluc. l. 8. c. 10. Suid. qui illos solitos fuisse docet τὰ τῶ πολιτῶν διαιτᾶν. Nam peregrinis non dabatur apud eos disceptare, ut sequitur ibidem: ξένοις μέν τοί γι ἐπὶ τοῦτο ἐλθεῖν οὐσυγκεχώρηται. His forte distribuebantur lites, de quibus sententiam dicerent: is vero, qui sententiam de controversia, quae illi sortito obtigerat dirimenda, dicere nollet, ignominiosus habebatur. Pronuntiabant olim de omnibus controversiis, si rei, qua de disceptabatur, aestimatio esset maior drachmis decem; quae infra hanc summam erant, τοῖς τεςςαράκοντα relictis. Exceptione fori tamen adversus Dioetetas uti licuisse, docet Ulpian. ad Midian. quod argumento est, illorum non fuisse hanc controversiam iudicare. Dicebant sententiam iurati, iuxta legem: Τὸν Διαςτητὴν ὀμόσαντα διαιτᾷν, cuius meminitDemosth. cont. Callip. quomodo etiam compromissi Arbitri iurati pronuntiabant, ut est in Rescripto Iustin. Imp. ad Demosth. PP. Suprema illis tempestas Sol occasus erat: quare si is, qui fugiebat, arbitrio se non steterat ad hanc horam, Dioeteta praesenti tum litem addicebat, secundum legem, Ulpiano in Demosth. Midian. memoratam: Τὸν Διαιτητὴν μεν´ειν ἄχρι τῆς ἑςπέρας, μὴ φανέντος δὲ τοῦφεύγοντος, καταδικάζειν την καταδίκην. Sententiaeab illis latae subscribebant Archontes, Demosth. in Midian. Reddebant aut4em illi in locis publicis iudicia, ut et sacris: quinetiam singulis Tribubus assignata videntur fuisse loca, in quibus eas διαιτῶντες sederent, Demosth. passim. Accipiebant ab Actore drachmam, quam διάςτασιν nominabant, cum adversarii nomen deferret apud illos atque litem aestimaret: etiam ab adversario, cum de calumnia iuraret, tantundem capiebant, Pollux l. 8. c. 10. Sed ab iis, ad Iudices lege dabatur provocatio, Α᾿πὸ τῶ κληρωτῶν Διαιτητῶν εἰς ἕτερον ἐφεῖναι δικαςτήριον. At vero illi litis instrumenta in echino reponebant, et obsignabant, ne qua possent surripi, donec resignarentur apud Iudices: quin etiam ipsi aliquando litigantes ad Iudices iubebant ire. Quod si quis Dioetetam vel gratiae dantem, vel sordibus corruptum, adversario litem addixisse accusaret, atque apud Iudices probaret, notabatur is infamiâ. Praeterea rationes suas reserebant hi Arbitri affecto Anno, apud Logistas, mense undecimo, nempe Thargelione. etc. Vide iterum Demosth. in Midian. et de his plura apud Sam. petit. Comm. in leg. Attic. l. 8. l. 5. In Dicasterio, quod ἐπὶ Λύκῳ, ad Lycum dicebatur, causas solitos fuisse agere Diaetetas, scribit Possard. de Mag. Athen. p. 540. Emmius tamen inter quatuor praecipua Iudicia illud recenset, De scr. Reip. Athen. p. 41. Nec ulla olim causa, quae 10. excederet drachmas,ad Iudices delata erat, nisiprius a Diaetetis ventilata, Pollux l. 8. p. 407. quod tamen εν τοῖς ἱεροῖς, in sacris, locum solum habuisse videtur, Franc. Rossaeus, Archeolog. Atticoe l. 3. c. 4. qui coronidis loco Bunae Atheniensis meminit, quem cum Elei et Calydonii Dioetetam sive Arbitrum, in gravi, quae inter utramque gentem agitabatur, controversia elegissent, ille utraque parte satis superque auditâ, sententiam in mortem usque distulit. Unde Prov. Βούνας δικάζει, Bunas iudicat, de iis usurpari solitum, qui cunctabundi sunt et semper in suspenso negotia tenent, nil ausi definire, apud Zenob. Vide quoque supra Compromissum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.